Medicamina: Online-Informationen zur Antike



Herzlich willkommen auf der Homepage der Arbeitsgemeinschaft Altertumswissenschaften!





Sehr geehrte Medicamina-Besucher,

an dieser Stelle fanden Sie bis Herbst 2009 die Internetseiten der Arbeitsgemeinschaft Altertumswissenschaften. Aufgrund umfangreicher technischer Änderungen
finden Sie die Medicamina-Seiten jetzt unter den folgenden Adressen:

Medicamina-Startseite

Oraculum: Datenquellen zur Antike

Latinumratgeber

Odysseus - der Nachrichtendienst zu Themen der Antike, der Ur-und Frühgeschichte und des Mittelalters



Zuletzt aktualisiert am 27.04.2016

Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi; namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,
iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis,
doctis, Iuppiter, et laboriosis!
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque, quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo.

(C. Valerius Catullus, carmen 1)





Nam reges Syriae, regis Antiochi filios pueros, scitis Romae nuper fuisse; qui venerant non propter Syriae regnum, nam id sine controversia obtinebant, ut a patre et a maioribus acceperant, sed regnum Aegypti ad se et ad Selenen, matrem suam, pertinere arbitrabantur. Ii posteaquam temporibus rei publicae exclusi per senatum agere, quae voluerant, non potuerunt, in Syriam in regnum patrium profecti sunt. Eorum alter, qui Antiochus vocatur, iter per Siciliam facere voluit, itaque isto praetore venit Syracusas.


Cicero, Orationes in Verres II,4,61




Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? [2] O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. vivit? immo vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps, notat et designat oculis ad caedem unum quemque nostrum. nos autem fortes viri satis facere rei publicae videmur, si istius furorem ac tela vitamus. ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem quam tu in nos omnis iam diu6 machinaris. [3] an vero vir amplissimus, P. Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter labefactantem statum rei publicae privatus interfecit: Catilinam7 orbem terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus8? nam illa nimis antiqua praetereo, quod C. Servilius Ahala Sp. Maelium novis rebus studentem manu sua occidit. fuit, fuit ista quondam in hac re publica virtus ut viri fortes acrioribus suppliciis civem perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. habemus senatus consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae consilium neque auctoritas huius ordinis: nos, nos, dico aperte, consules desumus.


Cicero, Orationes in Catilinam I,1



Impressum



Stichworte: Oraculum Latinum Graecum Hebraicum Ratgeber Odysseus Nachrichtendienst Latinum nachholen Schule Latein Griechisch Klassische Philologie Altphilologie Alte Geschichte Archäologie Ägyptologie Ur- und Frühgeschichte Mittelalter Studienberatung


1008